monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 8
Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; voluerunt enim videri invisum filio patrem, itaque illum malle (cum) hostibus vivere quam cum patre. paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae et propter (id) ipsum patri et moderandum et continendum. quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputaverunt hoc modo, quo SILO POMPEIUS disputavit, qui sic divisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; qui patrem habes, desinere debes, quia pater vetat.